- PROCELLA
- PROCELLAServio in Aen. l. 1. est vis ventorum cum pluvia, dicta quod omnia percellat. Ex iis Papinius ingeniose monstra quaedam viventia facit, Thebaid. l. 10. v. 537 et seqq.Qualiter aut Malean, aut alta Ceraunia supraeCessantes in nube sedent, nigrisque legunturCollibus, et subitae Saliunt in vela procelle.Ad quem locum, vide Animadversiones Casp. Barthii. Sic capiti ventorum eos insidere facit Val. Flaccus, l. 1. v. 612.—— —— crinemque procellisHispidus, et multâ flavus caput Eurus arenâ.Et a tali saltu abruptas indigitat Virg. Georgic. l. 3. v. 259. de Leandro,—— —— abruptis turbata procellisNocte natat Caecâ serus freta ——Inprimis vero formidabiles sunt, quas Travados Portugalli vocant, frequentes in Oceano Atlantico inter Brasiliam et Africam, ad Guineam sub Aequatore, ad Loango, ad Caput Bonae Spei ad Terram de Natal ad Promontor Guardafuy. Quibus non absimiles, turbines sunt concitatissimi, quos subinde in Arabiae desetis itinerantes, cumprimis qui Mecham abeunt, experiuntur. Vide in voce Travados.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.